Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
IXXXVI. Idem Innocentius III. PP. Calo Joanni de Balduino Latinorum lmperante capto triumphanti, a Latinis ac Hungaris cavendum, ac pacem, captivo dimisso , firmandam svadet. Anno 1205. Calo Joanni regi Bulgarorura et Blaccorum Illustri. Ex illa gratia speciali, qua te glorificauimus, inter omnes Principes Christianos, vsque adeo te diligimus, vt ad tuum commodum et honorem efficaciter aspiremus, pro certo sperantes, quod in deuotione sacro sanctae Romanae Ecclesiae Matris tuae proficere debeas incessanter, per cuius merita gloriosum aquisiuisti triumphum aduersus eos, qui te intendebant grauiter molestare. Cum igitur regium diadema et militare vexillum a nobis per Legatum Apostolicae Sedis acceperis, vt regnum tuum Beati Petri sit speciale, prouidere volumus diligenter, vt ab hostium liberatus incursibus, undique tranquilla pace laeteris. Noueris ergo fili charissime, quod ingens exercitus de occidentalibus partibus est in Graeciam profecturus, praeter illum, qui nuper accessit. Vnde tibi et terrae tuae debes summopere prouidere, vt diim potes, pacem ineas cum Latinis, ne si forte ipsi ex vna parte et Hungari ex altera te studuerint impugnare, non facile possis resistere conatibus vtrorumque. Quo circa. serenitati tuae suggerimus et consulimus recta fide, quatenus, cum Baldinum Constantinopolitanum Imperatorem dicaris tenere captivum, ita tibi prouideas, vt per liberationem ipsius veram et firmam pacem facias cum Latinis, vt ab impugnatione tui et terrae tuae penitus conquiescant. Nos enim Henrico fratri eiusdem Imperatoris, qui Constantinopoli praeest exer-