Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

-j- Ego Joannes S. Mariae in Cosmidin Diacon. Car­dinalis mp. Datum Laterano per manus Johannis S. Romanae Ecclesiae Subdiaconi et Notarii XIII.' Calendas Maii Indictione VII. Incarnationis Dominicae Anno Mil­lesimo Ducentesimo quarto, Pontificatus vero Dom. Innocentii Papae Tertii Anno seplimo. Originales in arcliivo Camerali. LVXXV. Jocinnes liex Bulgarorum, contra Hungaros et Latinos Con­stantinopolitanos ad Innocentium III. PP. querulatur Anno 1204. A Calo Jolianne rege totius Bulgariae etBIaciae ad a Deo promotum et sanctissimum et in Christo dilectum et honorificentissimum patrem regni no­stri, tertium Innocentium et sacerrimum Papam Romae, et successorem Principis Apostolorum Pe­tri. Legatus Apostolicae Sedis Dominus Leo sancti­tatis tuae scriptum meo attulit imperio etc. Hoc autem noturn sit Sanctitati Vestrae, Patri speciali regni mei, Domino Papae, quod Dominus Leo Le­gatus Apostolicae Sedis venit ad imperium meum mihi afferens coronam et eam benedicens super ca­put imperii mei imposuit, et in manibus meis de­dit mihi sceptrum et vexillum, et benedixit san­tissimo Patriarchae regni mei et totius Bulgariae ex praecepto Vestrae Sanctitatis etc. Scribo autem vo­bis et deHungaro, quoniam imperium meum non habet aliquam Societatem regionum, vel aliquam rem cum eo, neque ei nocet, imo ipse parui peu­dit et nocet regionibus imperii mei, et Dominus LeOj Cardinalis vidit et vestrae sanctitati annuncia-

Next

/
Oldalképek
Tartalom