Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
nicantes in aliquo A. (Andreae) fratri carissimi iri Christo filii nostri (Emerici) Vngarorum regis iliu stris, qui scilicet vel llteras sibi dirigerent, aut ab eo reciperent destinatas, vel eidem aliquod consilium vel auxilium exhiberent, vel ei in aliquo communicare praesumerent, de mandato bonae memoriae Coelestini Papae, praedecessoris nostri, excommunicationis fuerint vinculo innodati, N. et A. post excommunicationem et inhibitionem apo tolicam eidem communicare scienter, consiJium et atixilium impertiri, et diuina etiam praesumpserunt celebrare. Vnde propter lioc in Hydruntinum et Spalatin. Archiepiscopos, quamuis et illi excommunicationi subiaceant, ab eodem loco remunerationis, contra iuris ordinem, in regiae dignitatis praeiudicium, sunt promoti. Quia vero lantae praesumptionis audaciam in iniuriam Dci et contemptum sedis apostolicae attentatam, impunitam relinquere non possumus, nec debemus, fraternitati vestrae per apostolica scripta districte praecipiendo mandamus, quatenus super praemissis inquirentcs diligentius veritatem, si rem iia noueritis se habere, praefatos N. et N. eorum electionibus, imo verius intentionibus irritatis, excommuuicalos publice nuncietis, et vsque ad condignam satisfactionem faciatis ab omnibus arctius euitari, districtius inhibentes nequis eis obtentu electionum fidelitatem, obedientiam vel reuerentiam audeat exhibere. NuIIis literis etc. Quod si omnes etc. Datum Laterani III. kalendas Januarii.'* Kaprinai MS. sub B. Tom. LIX. nro XXXF.