Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)

LXXIT tierum mercinionialium species, aestimationes, tariffae. An­7io 1198. T . ' . ... /SJV" Item sicut m antiquis mstrumentis, pri­uilegiis, munimentis et scriptis ac libris Strigo­nien. Capituli vidimus seriatim, quibus omnis fides et certa credentia debet merito adhiberi, mercimo­niorum et rerum venalium seu bonorum forensium, de quibus Praeposito et Capitulo Strigoniensis Ec­clesiae et religiosis Dominabus Abbatissae et San­ctimonialibus Beatae Yirginis de Insula Strigo­niensi tributa solito more debentur, ad soluen­dum ea tributa, hae sunt aestimationes et laxatio­nes huiusmodi siue tales, de quibus primo decima datur Praeposito Sancti Thomae de Promontorio Strigoniensi, mercator autem de Ruscia veniens, vnius equi siue in Pest, siue Strigonii, siue alibi descendat, et similiter hi, qui pelles deferunt ca­ras, solvunt dimidiam marcam. Item si de Bulgan (Bulgaria?), qui dicitur Marchia (Dioeceseos Quin­queecclesiensis ?) ciues portent vinum (Sirmiense?) siue in Karinis, siue in curribus, de qualibet tu­nella soluunt duo pondera. Item si homines deMar­chia vina deferunt in Strigonium, de viginti tunel­lis soluunt vnam marcam. Item si vina venalia de quocunque locorum Strigonium deferantur siue de Simighio, siue de Zala, siue de Sukorou, siue etiam iu Pesth, siue in Karina, siue in curru, de qualibet tunella vnum pondus debetur. Item de qua­libet Karina de vino Bulgan, tributariis datur vltra tributum sapradictum vnus cubulus de vino. Item si vina de M archia, vel de aliis locis delata Strigo­nium aliqui extranei, siue in aurifodinam, vel

Next

/
Oldalképek
Tartalom