Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
Ego Michael sancte Marie maioris clericus et Jadre notarius memoratum originale bulla regia sigillatum non abolitum non cancellatum, nec in aliqua sui parte abrasum, sed integrum et perfectum, lectum et auscultatum cum exemplo prescripti Anno ab incarnatione eius Millesimo ducentesimo quinquagesimo octauo Mensis Junii, primo die Indict. prima. Jadre, in palatio archiepiscopali, presentibus Priore fratrum predicatorum de conuentu Jadertino ac Priore hospitalis S. Martini de Jadere. Nobilibus viris Petrizo de frate, ac pasca de varicassa et aliis. Ex precepto venerabilis patris domini Laurentii dei gratia Jadertini archiepiscopi, vt in eodem originali vidi et legi de verbo ad verbum fideliter exemplaui, nihil addens vel minuens, quod sententiam mutet seu variet, scripsi robore et signo consueto signai?i, cui priuilegio predictus dominus Laurentius Jadertinus archiepiscopus, Prior fratrum predicatorum, Custos fratrum Minorum de Jadera. Abbas sancte congregationis, communitas ciuitatis Jadere sigilla sua dependentia fecerant apponi ad rei perpetuam firmitatem. Horniayr's Gesctiichte Tvrols. I. Th. p. 177. IJXXV. Archiepiscoporum Hydruntini ac Spalaten. ob adhaesionem Andreae Duci contra regem Emericum, excommunicatorum, electionem inquirendam Praesulibus Hungariae defert Innocentius PP. III. A. 1198. j Innocentius Episcopus — — S. (Sauli) Colo-/ cen. Archiepiscopo, V. (Ygrino) et D. (Dominico)^ Zagrabiensi Episcopis Ad nostram noueritis audientiam peruenisse, quod cum omnes commu-