Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
prioribus ac fratribus Carthusiensis Ordinis saluteni et apostolicam benedictionem. Thesauro virlutum sic praeclara vestra religio suum semper astrinxit afFectum, quod habetur et in conspectu regis aeterni placida et in oculis hominum gratiosa. Ipsa quidem vt columba mitis et humilis et electa domini specialis, pulchra per totum aspicitur, omnem a se rugam enormitatis abiiciens, et maculam deformitatis excludens, vigilantibus illis, qui paternae sollicitudinis in ea gerunt officium, quod ibidem nullae possint vitiorum spinae succrescere, sed ipsa florum honoris et fructuum honestatis immarcescibili polleat vbertate. Propter hunc etenim sanctae operationis effectum, nunquam ordo vester officio alienae visitationis vel correctionis indiguit, sed de ipso aliquibus aliis reformationis beneficium ex prouidentia sedis apostolicae iam peruenit. Cum itaque nos, qui ex huiusmodi virtuosis actibus spiritu in domino exultamus, claris agnoscamus indiciis, dictum ordinem esse aliis rectae vitae speculum et salutiferae conversationis exemplum, quod ipse, sicut olim sic et in posterum ab eiusdem duntaxat prioribus ac fratribus idoneis, quos vos filii priores duxeritis deputandos, et a nullo alio visitari possit aut corrigi, auctoritate praesentium duximus statuendum; eadem auctoritate nihilominus decernentes, vt si aliquid contra statutum huiusmodi a quoquam propria extiterit auctoritate praesumptum, sit irritum et inane, ac si forte aliquae sententiae in vos occasione huiusmodi prolatae fuerint, nullum robur obtineant firmitatis, mandato sedis apostolicae semper saluo. NuIIi ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitntionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis