Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 5. (Budae, 1841.)
autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius , se nouerit incursurum. Datum Laterani. VI. Idus Februarii, Pontificatus nostri anno tertio." E bulla origihali collectionis Nicolai Jankovics. Alexander IIIPP. seclit ab anno 1159—1181. , i IiXI. Geysa II. R. Hung. strenuis Militibus, Godefrido et Alherto evocatis possessiones Saar, Gerolth , Locsrnan et Saarad (hodie Eszterhdz) donat. S. A. f' Geyzae, olitn regis priuilegiaies Literae, sub rotundo suo sigillo vallatae, tenor verbaliter sequitur esse talis: Quoniam congregatio praeterit et congregatio succedit, iure igitur ac iuste sagacitas Patrum praecedentium curavit, statuta et decreta sua per testamenti descriptionem tam modernorum notitiae, quam etiam posterorum conscientiae tradere, et sic obliuione defendere. Quo (quare) etiam Ego Geyssa Secundus rex, secundi Belae regis filius, suprema gratia assistrice regnum paternum iure haereditario obtinens, quibusdam liospitibus meis, videlicet Godfrid et Albert, Militibus strenuis, qui ad vocationem meam relicta paterna sua hereditate, regnum Hungariae sunt honorifice ingressi, et quia dignum fuit tam Nobilibus regia liberalitate subvenire. Id circo in Parochia Moschoniensi (?) terram duarum villarum et siluam regalalem, quae Saar vocatur, cum quatuor custodibus, eis concessi; praeterea dedi eis in Comitatu Soproniensi villam nomino Lusman cum omni tributo fori, et terram villae Vduornicorum no-