Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
scis, qui ungarice vocantur Vizalial, singulis annis de camera regia persolvendos. Quae donatio per hostilem Turcarum invasionem cessavit. Idem rex confirmat privilegium liberae invectionis vini ,frumenti, et pecorum ex Vngaria in Austriam pro eisdem monachis, quod jam a prioribus regibus monasterium Sanctae Crucis acceperat. Anno Domini. MCCXL o. Originales in archivo Abbatiae S, Cracis. CX. A. 1240. Adjudicatoriae Belae Regis super terra Quojar cum Dusinicis ibidem existentibus monasterio B. Mauritii de Beel tenore privilegiorum SS. Stephani et Ladislai Regum, contra Marcum Mathiam et Dominicum nobiles de Genere Peech ac alios, adtributa. A. 1240. Ex anal. Joannis Czech. CXT. Coram Thoma, Spalatino Archidiacono causa Episcopi Tragur. et Cleri Sibenicen. dijfinitur. A. 1240. In nomine Domini Amen. Cum inter Ven. Virum Treguanum Episcopum et Capitulum Trag. ex una parte, et Clerum Sibenicen. ex altera, coram Thoma Archidiacono et Capitulo Ecclesiae Spalat. quaestio verteretur. — Proponebat enim dictus Episcopus cum suo capitulo porrecto libello hocmodo: Petita vobis Dne T. Archid. Spal. Tragurinus Episcopus restitutionem Archipr. Sibenicen. Item plenariam satisfactionem de contempto interdicti mandato; item expensas propter frustatoriam appellationem ad vos comissam per Sibenicen. De quibus igitur premissis justitiam flagitat pleniorem salvo jure etc. Ecce pars Sibenicensium responde-