Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

foat: debere quoddam instrumentum rescindi, quod in prejudicium dicebat dolose confectum, quando eorum Archipresbiter fuerat ordinandus. Cum er­go predictae partes super his aliquamdiu litigas­sent, Archidiacor us et Capitulum recepto ad ma­nus suas prefato instrumento et diligenter inspe­cto , habito inter se diligenti consilio, talem sen­tentiam super praemissis promulgarunt. In pri­mis ergo restituerunt predictum Archipresbiterum, in plenitudine suae dignitatis et officv , quibus ab eisdem Sibenicensibus privatus erat. Preterea, ]a­niato instrumento predicto, per sententiam prece­perunt, vt in suo robore manentibus, quod ad jus commune pertinet, vid. vt dictus Archipr. de­bitam obedientiam et reverentiam exhibeat predi­cto Episcopo, et ejus successoribus, excipiendo ipsum ad hospitium, et congruam ei procuratio­nem , ut moris est, exhibendo, et quoties ab eo­dem Episcopo citatus fuerit, ad eum accedere tenea­tur. In aliis vero, que spiritualia non sunt, in quibus­dam Xeniis prestandis, vel non prestandis, nihil ad presens statuerunt, sed salvum sit jus utrique parti petendi vel negandi specialia supradicta. De interdicti comteptu, quamvis de jure puniri pos­sent; tamen ex beneplacito ejusdem Episcopi eo­rum simplicitati misericorditer indulserunt. Et quia eundem Episcopum fustratorie fecerant fati­gari, et expendere, condempnaverunt eosdem cle­ricos Sibenicen. ad solutionem quinquaginta sol­dorum Spalat. vel Venet. monetae, eidem Episcopo faciendam nomine expensarum. Actum in Curia Archiepiscopali, praesentibus videlicet jam dicto Episcopo , Magistro I. Arbensi electo etc. Datum Spalati A. D.MCCXL. mense Februario, die ter-

Next

/
Oldalképek
Tartalom