Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

Dodonaeum. poeta (Homerus) Pelasgicum vocat: „0 llex Dodonaee Pelasgice!" inquit Strabo 1. V. pag. 220—221. Consentit Herodotus libro I. 57. ,,Pelasgi quondam incolentes regionem, quae nunc Thessaliotis nominatur." „Hieronjmus campestris Thessaliae et Magnesiae circulum tria stadiorum millia continere affirmat, habitatum primo a Pe­lasgis, quos Lapithae in Aetoliam expulerunt, qui nunc vocatur Pelasgicus campus; in eo esse Larissam etc. Universim vero scias olim eum fuisse Pyrrhaeam nuncupatam a Pyrrha , Deucalionis uxore; Aemoniam ab Aemone, Thessaliam a Thes­salo, Aemonis filio*" Ita Strabo lib. IX. p. 445. §. 51. Emigrantes Pelasgi, Booetis sede pul­sis, Arcadiam ad Thesprotos insederant; mox in Peloponesum Atticamque diffusi Graeciae suum imposuerant nomen, hancque litteris allatis exco­luerunt: „Ephoro, ut Pelasgos ex Arcadia esse diceret, autor fuit Hesiodus: Lycaone natus Quem quondam fertur clarus genuisse Pelasgus." Aeschylus in Supplicibus seu Danaidibus, eoruni Patriam facit Argos, apud Mycenas. Sed et Pelo­ponnesum fuisse Pelasgiam vocatam Ephorus scri­bit." Strabo iib. Y. p, 220—221. A Booetis re­versis loco moti Atticam coluerant: „Booeti do­mum suam postliminio repetentes junctis viribus, Pelasgos ejectos Athenas compulerunt, a quibus et urbis quaedam pars Pelasgica est dicta, et habi­taverunt sub Hymetto." ldem p. 401. Ditiones Epirum usque protulerant: „Multi etiam Epiro­thicas gentes Pelasgicas nominant, quod eousque suam Pelasgi ditionem protulerint." Idem p. 221. 5

Next

/
Oldalképek
Tartalom