Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
1. c. Confirmat Herodotus lib. I. 57. „PeIasgi urbem Crestonem incolunt,aliquando finitimi eorum, qui nunc Dorienses yocantur, et Placiam et Scvlacen; — Pelasgi habitaverunt in Helesponto, qui contermini Atheniensium fuerunt; — Gens Attica, utpote Pelasgica, quae in Hellenas transiit." — „Gentes prisco tempore praeferebantur (in Graecia) altera Pelasgica, altera Hellenica; quarum illa nunquam illo solo excessit." L. I. 5(i. Pelasgi Argivi subin in Danaos, Attici in Helienes transiverant: „Euripides in Archelao ait: Danaus, qni quinqnaginta genuit filias, Argos profectus , urbem condidit Inaclii, Pelasgiotas liicque dictos antea, Danaos vocari jussit." Strabo 1. Y. p. 221. „Gens Attica, utpote Pelasgica, quae in Hellenas transiit." Herod. 1. I. 56. 52. Pelasgi coloniarum, urbiumque plurimarum auctores facti sunt: „Ephorus ait: se arbitrari eos, qui a prima stirpe Arcades essent, militarem amplexos vitam et in studii ejus, nominisque societatem multis perductis, magnum sibi nomen cum apud Graecos parasse, tum apud alios: nam et in Creta coloni fuerunt, vt Homerus autlior est; apud quem Ulisses ita Penelope narrat: Diversis illic linguis utuntur: Achaei, Magnanimique Eleocretes, intusque Cydones Doriesque habitant tiiplices, divique Pelasgi." Multique horum Pelasgi sunt dicti, de quibus deinde gentibus sint nomina indita: Nam et Lesbum Pelasgiam appellarunt, et Homerus eos, qui finitimi sunt Cilicum in Trojade, Pelasgos vocat: