Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

poterant itaque ex Afriea Europam, Hispaniam, Italiam etc. impopulasse, culturae omnis alu­mni, Curetum — Quiritum — parentes etc. In verbis ejusdem Plinii (lib.III. c. XX.) „Inde (adria­tici maris) ostia plena: Carbonaria etc. fossiones Philistinae, quod alii Tartarum vocant, omnia ex Philistinae fossae abundatione na­scentia: Accedentibus Athesi ex Tridentinis Alpi­bus et Togifono ex Patavinorum agris", tantum operae pretium latet; quod ex adjecto: alii Tartarum vocarunt , apparet satis, non Phili­stinorum incolatus ; incolae Ligures fuerant: sequitur enim mox: Ligurum quidem lingua am­nem ipsum Bodinum vocari." Sed nomen fossae extricent curiosi. III. Pelasgi et Pelasgia. §. 30. Pelasgorum res Strabo Geographus dis­sertissime tradidit: Fuerunt primitus Thessaliae cum Lapithis, Perrhebaeis ac Aetolis incolae. Pe­lasgia sita fuerat inter ostia Penei et Thermopy­las usque ad montana Pindi; ad ortum mari Aegaeo ad occasum fluvio Atracis, ad boream Macedonia, ad meridiem Phtiotis regione terminata. OlimPyr­rhaea et Aemonia dicta. Cf. Her. VII. 183. 188. 193. Diod. Sic. XI. 12. Ptol. III. 13. Plin. IV. 16. Pelasgi sedibus avitis exturbati Argos concessere: „Pelasgi, qui ex Thessalia venerant— Pelasgos an­tiquam gentem per universam Graeciam extitisse, maxime inter Aeolos, Thessaliae incolas, claram, apud omnes fere in confesso est. — Et Pelasgo­rum Argos dicitur Thessalia, quae est inter ostia Penei et Thermopylas usque ad montana Pindi; quod Pelasgi loca ea obtinuerint. Jovem quoque

Next

/
Oldalképek
Tartalom