Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
— 5.) Apertis significatur verbis Pliiiistliiim in avitis sedibus relictos esse: ,,Terraque latissiina derelicta est, omnis terra Cananaeis confinis, quae in quinque regulos Philisthjm dividitur: Gazaeos, Azotios, Ascalonitas, Gethaeos et Accaronitas." Jos. 15, 5. Item: „IIae gentes, quas Dominus reliquit — quinque Satrapae Philistinorum." Jud. 3, 15. — 4.) Quin ipsi invaserant subin terras Israel in tribus jam divisas: primum quidem inauspicate: Jud. 5,51; mox ad subjectionem usque: servieruntque Israelitae Philisthaeis annos quadraginta." Jud. 10, 11. etcap. 15. Davide acSalamone regnantibus facti sunt Israelitarum tributarii II. Reg. 8, 1 etc.; ast brevi nonnisi tempore; in medio terrae Israel insignis eorum locus Gebbethon. III. reg. 16, 15. Potentia regum Assyriae, Babilonis, atque Alexandri magni fracti quidem; ast non confracti. Maccabaeorum quoque tempore terram sui juris possederant: „Persecutus est Judas Seron principem exercitus Syriae in descensu ad Besseron, et ceciderunt ex eis octingenti viri; reliqui autem fugerunt in terram Philisthiim." I. Macc. 5, 24. Imperio Romanorum tandem subjecti, tempore Ptolomaei Geographi, Palaestinae primae partem constituerunt. Cf. Mannert. VI. 1. p. 205. 246. 249. §. 29. Nec Philistiim proin a Jesu, Nave filio, sedibus fugati, Aegyptum visentes, atque Africam totam usque Mauritaniam et Alpes Herculeas potuerant obsedisse, quod Horvatius noster vult; inter veleres Africae, Mauritaniae etc. colonos, sicut Gergesaeorum, Jebusaeorum, Cananaeorum etc., ita Philisthaeorum nec fama, nec vestigium. Cf.Plinium lib. III. cap, I—VII. Neque Philisthaei