Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

interfecerunt eos." Jos. 17, 12. 13. Occurruntque reliquiae ipsorum in novo etiam testamento: Matth, 15,22. Mar. 7, 26. — 2.) Pheresaei: „Ad filios Joseph ait Josue: Si populns multus es: ascende in silvam et succide tibi spacia in terra Phere­zaei et Raphaim; quia angusta est tibi possessio montis Ephraim. Cui responderunt filii Joseph: Non potuimus ad montana ascendere; cum ferreis curribus utuntur Cananaei, qui habitant in terra campestri, in qua sitae sunt Betsan cum vicu­lis suis, et Jezrael mediam possidens vallem." Jos. 17, 15—15. „Ascerditque Judas, et tradidit Dominus Cananaeum et Pherezaeum in manus eorum et percusserunt in Beree decem millia vi­rorum." Jud. I. 4. Occurrunt porro quoque: III. Eeg. 9, 20. II. Par. 8, 7. I. Esdr. 9. 1. II. Esdr. 9. 8. Judith. 5, 20. — 3.) Jebusaei: „Jebusaeum autem, habitatorem Jerusalem, non potuerunt filii Juda delere; habitavitque Jebusaeus cum filiisJuda in Jerusalem usque in praesentem diem." Jos. 15, 63. Occurrunt: II. Reg. 1, 5. III. Reg. 9, 10. I. Par. 1, 11, 21. cap. — II. Para./3, 1. 8, 7. — I. Esd. 9, 1. II. Esd. 9, 8. Judith 5, 20. Zach. 9, 7. — 4.) Hevaei: „Non fuit civitas, quae se non traderet filiis Israel praeter Hevaeum, qui habi­tabat in Gabaon: omnes enim bello cepit." Jos. 11, 19. Commemorantur Jud. 5, 3. II. Reg. 24, 27. IY. Reg. 17, 31. I. Par. 1, 15. II. Par. 8, 7. Judith 5 , 20. 25—27. — 5.) Gergesaei, Het­thaei; Amorrhaei, loco quidem moti sunt, aut subjecti; ast non eliminati: „Pugnaveruntque contra vos viri civitatis Jericho, et Amorrhaeus, et Gergesaetis, et Hetthaeus, — et tradidi illos in manus vestras, et ejeci eos de locis suis." Jos. 24, 11. Commemorantur porro quoque Amor-

Next

/
Oldalképek
Tartalom