Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
Ipsiusmet verba sunt: „Multas, quae supersunf, nationes, Dominus Deus disperdet a facie vestra, et possidebitis terram , sicut pollicitus est." Jos. 25, 5. Quas subjugare nequivit, recensentur Jos. 15, 1. sqq.: „Josue senuit et venit in dies (juxta hebr.) et dixit Dominus ad eum: Senuisti et longaevus es; terra latissima derelicta est, quae necdum sorte divisa (quia necdum expugnata) est; omnis Galilaea Philistim (Hebr. Omnes Geliloth; LXX. et Chaldaeus JJ. omnes fines Philistiim) et universa Gessuri , a fluvio turbido, qui irrigat Aegyptum, usque ad terminos Accaron contra Aquilonem; terra Canaan (hebr. inCananaeum) quae in quinque regulos Philisthiim dividitur: Gazzaeos, Azotios, Ascalonitas, Gethaeos et Accaronitas. Ad meridiem vero sunt Hetthaei, omnis terra Canaan et Maira Sidoniorum usque Apheca et terminos Amorrhaei, ejusque confinia, Libani quoque regio contra Orientem a Baalgaad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath. Omnium, qui habitant a monte Libano usque ad aquas Mexcopotli, universique Sydonii." Cf. Judicum cap. I. §• 21. Constat etiam singillatim gentes Cananaeas a Josue, seu a Judicibus, non omnino fuisse exterminatas aut excisas; sed alias tributo subjectas, alias vero loco nonnisi submotas: 1.) de Cananaeis legere est: „Et non interfecerunt fdii Ephraim Cananaeum, qui habitabat in Gazer; habitavitque Cananaeus in Ephraim usque ad diem lianc tributar ius." Jos. 16', 10. „Nec potuerunt filii Manasse eivitates (in terra Taphuae) subvertere; sed Coepit Cananaeus habitare in terra illa. Postquam autem convaluerunt filii Israel, subjecerunt Caiianaeos et feceruut tribularios sibi, nec