Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
Promissionis eduxerat, circa an. a. Chr. 1491. altissimo Dei consilio, neutiquam fuerat concessum, gentes has singulas Israeliticae subdere ditioni, aut exstirpare; particulam duntaxat, quae a ripa Arnonis Jordanis usque fluvium montemque Hermon patet, Galaad dictam, Raphaim, Amorrhaeumque regna, expugnaverat, atque tribubus Ruben, Gad et dimidiae Manasse divisit: „Possedit terram Galaad usque torrentem Arnon, mediumque torrentis et confinium usque ad torrentem Jeboe, qui est terminus fdiorum Ammon, et planitiem solitudinis, atque Jordanem, et terminos Cenesereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum ad radices montis Phasga contra orientem." Deu. 5, 12—17. Cf. Jos. 13, 16—21. Reliquas terrae Cananaeae partesJosue arduo annorum septem(1451 —1444 a. Ch.)-labore subegit, ac ceteris Israelitarum tribubus assignavit: „Vos cernitis, inquit, omnia, quae fecit Dominus Deus vester cunctis per circumitum nationibus; quomodo pro vobis pugnaverit; et nunc (in hebraeo: considerate) quia vobis sorte divisit omnem terram ab orientali parte Jordanis ad mare magnum." Jos. 23, 4. — Terra haec ad austrum torrente Arnon, a capite maris mortui usque ad rivum Aegypli (Rhinoculura), ad ortum deserto Arabico, versus Euphratem, demta regione Damascena; ad septemtrionem monte Libano, ad occasum mari mediterraneo circumscriptiu, intra longitudinis 52-55, latitudinis 51—55% gradus diffusa, nomen proprietatis Jehovae Leu. 25, 25. Oseae 9, 25. Terrae sacrae Zach. 2,16. II. Macc. 1, 7. Terrae Israel I. Reg. 15, 19. Ezech. 7, 2. a novis incolis sumsit. §. 20. Nec Josue potuit omnes gentes Cananaeae jncolas expugnare, multo minus eliminare: