Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
ac Raphaim vicini degebant. Gen. 14, 5. 48, 22. Exod. 3, 8. 17 etc. Num. 32, 29. 8.) Cananaei in specie: juxta mare mortuum, ac fluenta Jordanis in Gazer: Jos. 16, 10. Num. 13, 30. Jos. 11, 3. Urbs fuit Cana Major et Minor. 9.) J e b u s a e i: in montanis Jebus, mox Jerusalem dictis: Hetthaeorum vicini. Num. 13, 30. Jos. 11. 3. 10.) Gergesaei; tribus minime cognita; confines fuerant Jebusaeorum, Hevaeorum et Amorrhaeorum ab austrum. Deu. 7, 1. Jos. 3, 10. 24, 11. L Par. 1, 13. Esd. 9, 8. §. 18. HorumCinaei quidem monadicam egerantvitam; Cenezaei sub montibus, Raphaim vero in antris degebant juxta Michaelis Syntagma; septem reliquae Cananaeae stirpes numerosae admodum, terrae culturae dediti, urbes munitas inhabitaverunt suis sub regibus: „Hetthaei et Gergesei, Amorrhaei, Cananaei et Pheresaei, et Hevaei, et Jebusaei, septem gentes multo majoris numeri quam tu es; et robustiores te (popule Israel); ast Dominus Deus consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes, — dabitque reges eorum in manus tuas." Deu. 7, 1. 22. 24. „Deditque eis terram, in qua non laborarunt, et yrbes, quas non aedificarunt, vt habitarent in eis, et vineas et oleas, quas non plantaverunt." Jos. 24, 13. Cf.Jos.XIII—XIX. XXXII. 9. sqq. Vide etiam Jahn Archaeologiae Tom. I. p. 186. nro 3 et 4 etc. §. 19. Moysi, qui populum Israel, transacta 450. annorum servitute, ex Aegypto in terram