Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
sophia; 6.) Etymologisatio Auctoris est nobis in examen revocanda. I. Cananaei et Cananaea. §. 13. Asia, qua secundum maris mediterranei oras austrum versus exporrigitur, orbis divisione Chamitis, parte potiori Canaan filiis, obtigit; quos Genesis auctor 10, 17—18. recenset: „Hae sunt generationes filiorum Noe: Sem, Cliam et Japhet. — Fiiii Cham: Chus et Mezraim, et Phuth et Canaan, — Canaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, Hethaeum et Jebusaeum, et Amorrheum, Gergesaeum, Hewaeum et Arcaeum, Sinaeum, Arradium et Samareum, et Amathaeum; et post haec disseminati sunt populi Cananaeorum." De his perhibet Josephus Flavius antiquitatum Judaicarum lib. I. cap. VII. „Camae vero filii Syriam et regionem Amano, Libanoque montibus liaerentem obtinuerunt; quidquid ejus ad mare vergit occupando, et Oceanum usque ditionis terminos proferendo." Terrae ab incolis Cananaeis nomen Canaan inhaesit. Gen. 12, 5. sq. Cf. 7, 10. 13, 15. 15, 18. 17, 8. Exodi. 15, 15. etc. §. 14. Regio haec sacris codicibus descripta diserte est: Limites primaevi: „Factique sunt tennini Canaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec progrediaris Sodomam et Gomorham et Adamam etSeboim usque Lesam." Gen. 10, 19. Montosa, ad mare mediterraneum proclivis. Juga Antilibani, ad boream siti, complures emittunt radios: ad ortum montem Hermon et Seir; ad austrum ramus Hermon, Gilboa et Abarim, cujus