Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

panda est maxime: Pulchra hac de re imprimis est illaLuciani admonitio: „In universum illud me­mineris (saepius autem idem dico) ne ad praesens solum tempus respiciens scribas, ut ii, qui nunc sunt, te laudent, honoribus afficiant; sed in omne aevum intentus, illis potius, qui in posterum vi­cturi sunt, Historiam componas, atque ab illis mercedem scriptionis deposcas; ut dicatur et de te aliquando: Ille vero vir liber fuit, et ad di­cendum fiducia plenus; nihil hic neque adulato­rium, neque servile; sed veritas in omnibus ser- » vatur. Atque hoc siquis modeste sapiat, ante omnes praesentium spes merito ponat, quae bre­ves adeo atque momentaneae sunt." — „Oportet igitur et Historiam eodem modo componi, cum veritate magis ad futuram spem, quam cum adu­latione ad gratiam et dulcedinem iis, qui eam nunc in praesentia laudent. Atque haec tibi regula et amussis Historiae justae. Qua quidem siqui exa­minando, ac perpendendo utuntur, bene res ha­bet, et commodum haec a nobis scripta sunt; sin minus, volutatum est in cranio dolium." Diodo­rus vero Siculus lib. XIII. p. 580. edit. Bip. in­quit: „Qui data opera exactam inquisitionem ne­gligunt, hos merito accusandos arbitror, quando nimirum nonnuliis adulando, vel per odium alios impugnando, a veritate aberraverint." §. 12. His consentanee veritatis solius studio ad disquirendos vetustissimos Magyarorum, Chu­norum et Jasonum nostratium eventus, a Ste­phanoHorvatio compositos: l.)Cananaei et Cana­naea; 2.) Philisthaei et Philisthaea; 5.) Pelasgi et Pelasgia; 4.) Parthi et Parthia; 5.) Ipsa Historio-

Next

/
Oldalképek
Tartalom