Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
§. 10. Lineamentis Stephani Horvatii in miiiusculo exhibitis , antequam disquisitionis fdum texamus, artis historiae scribendae praecepta sunt nobis attingenda. Summa eorum capita M. Tuliius Cicero libro secundo de oratore sequentibus delibavit: „Quis nescit, inquit, primam esse Historiae legem, nequid falsi dicere audeat, deinde nequid veri non audeat? Ne qua suspicio gratiae sit in scribenda, ne qua simultatis? Haec scilicet fundamenta nota sunt omnibus. Ipsa autem exaedificatio posita est in rebus et verbis. Rerum ratio ordinem temporum desiderat ac regionum descriptionem etc. Alteram Anna Comnena, quae patris sui Aiexii res gestas composuit, in prooemio Alexiados edixit: „Si quis Historiam, prout convenit, scribere suscipiat, hunc et amore et odio vacare oportet; — saepe etiam vitae necessitudine conjunctos vituperabit, si vitae delicta hoc ostendent." Fusius omnino Polybius: „Sane quidem in ceteris vitae partibus — par est, ut vir bonus et amicorum et patriae sit amans; verum vbi Historici personam aliquis suscepit, horum omnium illi obliviscendum: nam vt animal luminibus ademtis prorsus inutile redditur; ita, si veritatem ex Historia tollas, quae superest illius narratio, est nullius usus. u Tertiam a personis atque actione, circumstantias rei gestae, quae duae sunt: tempus et locus, negligendas haud esse; commonuit in oratione: „Apud quos confusa et dissoluta est temporum et locorum ratio, illis nec Historiae veritas constare potest." Cf. etiam Eustathium commentario in Dionysium Periergetem. §. 11. Historia laude magis eorum, qui vivunt, et gloria, quam posteritatis scripta, cul-