Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

supplicationibus inclinati, compositionem ipsam , sicut rite sine pravitate provide facta est, et ab utraque parte sponte recepta , et liactenus pacili­ce observata, auctoritate Apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nul­li ergo. Datum Later. XI. Kal. Mav, Pont. nostri anno XI. XXI. Aprilis. A. MCCLIV." Indidera p. 75. CXXXir. Irinocentius IV. PP. causam Sibenicensium e jurisdictione Traguriensis Episcopi se subtrahere, no~ vumque in castro suo episcapatum constituere nitentium inquiri ac decerni jubet. A. 1254. Innocentius 'Ven. fratribus Archiepiscopo Ja­dren. Episcopo Scardonen, et dilecto filio Archi­diac. Nonensi Sal. et Ap. bened. Sua nobis ven. fr. noster Episeopus et dilecti filv Capltulum Trag. in Dalmatia petitione monstrarunt, quod licet Ca­strum Siben. Trag. Ecclesiae , quae Cathedralis fuit a tempore, cujus memoria non existit, sit le­ge Dioecesana subjectum et Ecclesia ipsa in pos­sessione hujusmodi subjectionis existat; tamen cle­rus et populus dicti castri hoc malitiose suppres­so, et nobis falso suggesto, quod sedem episco­palem hactenus habuissent, t quodque idem Clerus vellet sibi de Episcopo providere, nostras ad ven. frem nostrum Spalat. Archiepiscopum, loci Me­tropolitam, sub certa forma , litteras impetrasse dicantur, vt si res taliterse habent, facultatem eli­gendi Episcopum eidem clero concederet, ac pre­sentatam sibi electionem hujusmodi, prout ad eum pertinet, confirmaret; et prefatus Archiepiscopus super hoc pretextu literarum ipsarum procedere niteretur; supra dicti Episcopus et capitulum rem suam agi conspicientes, ac metuentes sibi et Trag.

Next

/
Oldalképek
Tartalom