Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)
Ecclesiae praejudicium exinde generari, petierunt humiliter ab eodem Archiepiscopo sibi fieri litterarum copiam earundem; sed quia idem copiam hujusmodi, quam nunquam habuerant, eis contra justitiam denegavit, fuit pro parte ipsorum ad nostram audientiam appellatum, et instanter petitum a nobis, vt graui dispendio, quod ex premissis sibi et eidem Trag. Ecclesiae imminet, occurrere paterna sollicitudine curaremus; quocirca fraternitati vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus vocatis , qui fuerint euocandi, et auditis inde propositis, causam hujusmodi, si de partium voluntate processerit, infra tres menses, a receptione presentium, judicio vel concordia terminare curetis, facientes, quod decreveritis, per censuram ecclesie firmitcr obseruare; alioquin ex tunc causam ipsam instructam , vel non instructam, ad nostrum remittatis examen; prefixo partibus termino peremptorio competenti, quo per se, vel per procuratores idoneos, suflicienter instructos, cum omnibus rationibus et munimentis suis, eandem causam contingentibus, compareant coram nobis facturi et recepturi super premissis, quod ordo dictaverit rationis, non obstante constitutione de duabus dietis edita in concilio generali, dummodo vltra tertiam, vel quartam extra suam dioecesim pars altera auctoritate presentium non trahatur; testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, per censuram eandem apell. cessante, cogatis veritati testimonium perhibere. Diem vero citationis, et formam nobisper vestras litteras, harum seriem continentes, studeatis fideliter intimare; quod si non omnes hys exequendis interesse poteritis, duo vestrum ea uihilominus exequantur. Anagniac W