Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)
suppetias tulerunt Reuerendissimi Bibliothecarum Praefecti: Agriae Jo sep h us Biik i, ColoczaeAndreas Fogarasi, Quinqueecclesiis Stephanus Szalagy; qui me rerum antea mihi penitus ignotarum indicio, promtaque communicatione ditem ab se dimiserunt. Sed enim inter eos, quorum liberali humanitate, singularique boni publici studio mea suppeliex historica plurimum accreuit, gratissima mihi mente nominandus est CI. Daniel Cornides, Bibliothecae Pestinensis Vniuersitatis regiae Custos et artis Diplomaticae publicus Professor, qui quicquid documentorum incomparabili non minus diligentia, quam felicitate sua, tam intra, quam extra patriam collegit ; id rara miraque liberalitate meis, imo publicis, vsibus patere voluit. Quanta parte rarissimorum monumentorum Historia mea caruisset, nisi magnus hic musarum mearum stator et fautor litterariis hisce thesauris suis eam locupletare voluisset; ex totMSS-torum eius citationibus luculenter patebit. Eius igitur promtae liberalitati, qua Ladislai Bohemi, vulgo Wenceslai regis, Ottonis, Caroli Parui, ceterorumque regum Diplomata, nunquam antea visa, Historiae nostrae magnam lucein affusura, mecum vltro communicauit, plus me debere, quam vt dignas possim gratias referre, palam profiteor ; obtulit ille mihi litterariam suppellectilem suam ad illustrandos etiam aliosHungariae reges; sed heu inuida mors virum non minus eruditum, quam boni publici studiosum, quarta mensis Octobris anno partae salutis 1787. nobis eripuit." Praef. Tom. Ord. IV. et VIII. Plurimas attamen partes, vt debuit, Gratiosis Maecenatibus, quorum ope ac subsidiis, facul-