Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)
Metrop. Strigon. Eeelesiae Canonico, qui quam primum intellexit Epistolis Innocentii III., quas Baluzius collegit, ac edidit, opus me habere, eos ex diuite Bibliotheca sua mox et obtulit, et vltro mihi transmisit , quibus si caruissem, multa operi liuic defuissent. Multas itidem gratias debeo RR. D. Iosepho Koller, C. E. Q. Canonico, qui non tantum ex instructissima Quinqueecclesiensi Bibliotheca, cui summa cum laude praeest, aliqua mihi transcribenda curauit ac submisit, sed etiain promtissimam ad id operam deinceps addixit, ac simul amice vereque me commonuit, sententiam, cuius auctorem in dissertatione de situ Singiduni et Tauruni Fl. Eutropium feceram, in epitomen illam ex Paulo Diacono traductam esse. — Studiorum meoruin aestimator vna, conatuumque promolor fuit RR. D. S i m e o n Faba, Praepositus S. Stephani Protomartyris de Keo ad Tibiscum, M. E. S. Cantor et Canonicus, SS. Canonum Doctor. Singularis hic musarum mearum fautor— promissum Historiae meae subsidium, fascem ducentarum fere Verantzianarum epistolarum, ex ipsius Auctoris MSS. exquisito studio selectarum, quarum ingens iam dudum apud Patriae filios desideriuin erat, vllro submisit. Vtinam plures eiusdem exemplum, in Hungaria rarissimum , imitarentur. Ita profecto Historia nostra magis illustrari, hiatusque non pauci, felicius expediri possent. — Neque possum silentio transmittere singularem clarissimorum trium virorumPray, Wagner, Schonwisner, in meos conatus beneuolentiam ac promptitudinem, quos tam rarioribus libris, quam MSS. suis prouehere non cessarunt. — Magnas quoque mihi