Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)
Detrico, ac ipsorum successoribus, contulimus, perpetuo pacifice possidendam, in illis et eisdem antiquis metis, in quibusper primos incolas eadem terra habita fuerat et possessa. Hoc nihilominus specialiter declarantes, quod eadem terra in duas partes equales diuidetur; cuius medietatem prenotatus Comes Boxa pro se, ex parte terre sue, versus meridiem, alteram vero medietatem predicti nobiles, similiter versus septemtrionem ex parte terre eorum communiter possidebunt, diuidentes eam inter se, prout alias terras eorum noscuntur diuisisse. Vt autem huiusmocii collacionis series robur perpetue firmitatis obtineat; presentes eisdem concessimus litteras duppiicis sigiiii nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti, Orodiensis ecclesie prepositi, aule nostre Vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Miil. CC. LXX. tercio nonas Iulii, indictione prima, regi.i autem nostri anno primo. Venerabilibus patribus Stephano Colocensi et lohanne Spalatensi Archiepiscopis. Lamperto Agriensi, Briccio Chanadien. Iob Quinqueecclesien. Phiiippo Vacien. et Comite Neugradiensi, Paulo Wesprimien. aule nostre Cancellario, Thjmoteo Zagrabien. Lodomerio Waradiensi, Dionisio Iaurien. et Petro Transiluano, Episcopis, Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; Rolando Palatino, Herrico bano tocius Sclauonie, Nicolao Waywoda Transiluano et Comite de Zonuk, Egidio, Bano de Macho et de Bozna, Paulo, Bano de Zeurino, Ioachino Magistro Tauernicorum, Comite Posoniensi et de Plys, Raynoldo, Magistro Dapiferorum, Comite Zulgageuriense, VgrinoMagistro Agazonum, Comite Syrmiensi, Laurencio