Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)

Magistro Pincernarum nostrorum, Comite de Ke­we et de Crasu, Mois, Comite Simigiensi , Ioanne Comite Suprunien. Dedalo Com. Zaladiensi, Gre­gorio Comite Castriferrei, Michaele Nitriense, et aliis quam pluribus Comitatus regni tenentibus et honores. u Originalis membrana in arcliiuo Alexandri Kisfaludi cognato familiae Sitkeianae , quae fuit congenerationalis cum Niczlcianis, Iakianis, e posteris Wecellini (Henrici) de Wasserburc. Locus siailli comminuti e filo rubeo. i • • • Loco commatum puncta, loco punctorum super htteris i, striae leguntur. LX. An. Ch. 1275. Ladislaus 11. H. Pelrum, fdium JSemel, ac Benedictum , fdium Narad de Kondor , seruitiorum merito e conditione Iobbagionum castri Borsod in coe• tum seruientium transfert. Ladislaus, Dei gratia Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Comaniae, Bulgariaeque rex, omnibus praesens scriptum inspecturis, salutem in vero Saluatore. Officii nostri debitum remediis inuigilat Subiecto­rum; quia dum eorum excutimus onera, dum scandala remouemus, dum concedimus, quod me­rentur: Nos in eorum quiete quiescimus et pacis commodo gratulamur ad instar miseracordiae Al­tissimi conditoris, qui dum sublimia perspicit, in­tima non contemnit, dum colligit Nobiles ad se venire degeneres non recusat. Proin ad vniuerso­rum tam praesentium quam futurorum notitiam harum serie volumus peruenire: Quod cum Pe­trus, filiusNemel, et Benedictus, filius Nara d de Kondor, de iobbagionibus castri Borsodiensis tra-

Next

/
Oldalképek
Tartalom