Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)
quibuslibet raanum pietatis regie fauorabiliter aperire; max.ime tamen huiusmodi postulata eorum admittere, hoc specialiter nos induxit. Quia memorati Comes Boxa et Comes Petrus, in societate Omodey, filiiOmodei, tunc Comitis Castriferrei, masnara virtutem et actus strenuos exercuerunt contra exercitum regis Boemorum, quem idem rex ad deuastandum confinia regni nostri nobis nescientibus, clandestine destinauit, vbi iidem nostram et hominum nostrorum iniuriam propulsantes, quosdara de eodem exercitu occiderunt: et nichilominus ipse Comes Boxa extiterat vulneratus« In expugnatione quoque Castri laurin., quod per ministeriales Austrie occupatum est, tam iidem Comes Boxa et Comes Petrus, quam alii in precedentibus nominati, innate fidelitatis feruore accensi, desiderii eorum affectum probabiliter ostenderunt, inter continuos ictus lapidum, et emissiones sagitarurn, laudabiliter dimicando, vbi praefatus Cazimirus de balista fuerat vulneratus, prout hec per barones nostros nobis fuerant postmodum recitata. Vt igitur prenotatis seruiciis eorum, que ad virtutem futuram prebent euidens argumentum, ac effusioni sanguinis Ybar fratris predicti Coinitis Petri, qui in exercitu Bele regis, aui nostri clare recordacionis, quem in Morauiam duxerat contra regem Boemorum, iu obsequio Stephani, filii Pauli, quondam Comitis Castriferrei, pro fidelitate corone regie impendenda, occisus fuit in acie aduersorum, aliqualiter satisfiat, memoratam terram Bothvan cum suis vtilitatibus omnibus et pertinenciis vniuersis, sepedictis Boxa et Petro Comitibus, nec non et Andree, Iwan ac Cezmerio, Paulo, fratribusque eius Kondacur et