Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 3. (Budae, 1835.)
1272. eszt. ben Comes Zothraar, vna de Kraszna fuit, testimonio litterarum Stephani regis, quibus iura Kcclesie Zagrabiens. communiuit. Szirmai ~Szathmur. Varm. p. 86. LIX. An. C/i. 1273. Ladislaus Chunus , li. //. Nobilibus Sitkelania de genere Jdh , terram Bothydn. Cot. Castriferrei in praemium confert. Ladizlaus, dei gracia Ilungarie, Dalmacie, Crowacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque Ilex, Omnibus Christi fidelibus praesentem paginam inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire. Quod vir nobilis Comes Boxa, filius Comitis Abraam de genere Iak, Petrus, filius Comitis Pauli, Andreas et Iwan, filii Chepani, Kazmerius, filius Kenezy, Paulus, filius Oldruh, et fratres eius, Kondacur et Detricus, filii Condra, nobiles deSytkee, qui ex mullis fidelitatis eorum strenuis actibus auo et patri nostro quondam regibus Huugariae illustribus, multipliciter placere meruerunt; post transitum eiusdem Domini regis patris nostri, nobis ad coronam regiam et regni solium, annuente Domino, sublimatis; ad nostram accedentes presenciam, nobis humiliter supplicarunt, vt quandam terram Buchariorurn nostrorum Bothyan vocatam, in Comitatu Castriferrei existentem, haereditariis terris ipsorum commetaneam sicuut (sicut) dicunt et vicinam eis de benignitate regia conferre dignaremur. Licet itaque ex officio suscepti regiminis nostri, honestis peticionibus singuloruin annuentes, debuerimus praedictis Nobiiibus et aliis