Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

4) Nec eliam Barones suas dignitales in certa t|uantitate pecuniae locare permittemus. Nec vi­ces suas, siue iudicatus, in Parocliia conferri igno­biJibus patiemur­5) Item: nullus sine testimonio capitulorum vel Conuentuum, ad praesentiam Curialium Comi­tum vel Vice-Comitum, citari possit. Nec Comes iudicium recipere, aut iudicare praesumat absque quatuor nobilibus nominatis. 6) Item: Donationes, quae per Dominos Be­lam, et Stephanum, Incfytos Beges Hungariae, felicium recordationum, - - nullatenus re­uocamus; cum iidem, mediante iustitia, felici suc­cessu, et prospero, Begnum Hungariae gubernaue­rint, et salubri semper consilio fuerint vsi. 7) Nec huc praetermittimus, quod, quia Do­minus Rex Ladislaus, Frater noster, in aetate tenera fuerat constitutus, et regnum Hungariae Tartari ----- frequenter inuaserunt, et quo­rumdam Nobilium regni nostri patres et fratress in defensione regni sunt interempti ; donationes pro eorum seruitiis meritoriis, per eumdem regem Ladislaum iuste et legitime factas, iuxta consilium Archiepiscoporum Episcoporum et Consiliariornm nostrorum, per Begnum deputatorum, conservari faciemus. 8) Collationes vero indebitas et iniustas tem­pore ipsius Ladislai Begis factas, reuocabimus con­silio eorumdem. Hoc tamen expresso: quod col­lationes, ab ipso rege Ladislao factas, vsque fe­stum Sancti Regis Stephani, nunc venturum, apud eosdem, quibus sunt collatae, faciemus conseruari. Exceptis iuribus Regalibus, videlicet Castris, Prae­diis, Ciuitatibus, Hospitibus, et Vduornicis, quae

Next

/
Oldalképek
Tartalom