Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

nobis, quae nobis omnes et singuli, si qui habent, vel tenuei-unt, reddere et restituere promiserunt, et etiam assumserunt. 9) Item Palatinum, Magistrum Tauernicorum nostrorum, Vice-Cancellarium, Iudicem Curiae , ex consilio nobilittm Regni nostri, ex antiqua con­suetudine regni nostri, faciemus. Saluo tamen iure Albensis Ecclesiae, et priuilegio, quod Albensis Ecclesia nostra in ipsa Vice - Cancellaria habet, et habere dignoscitur ab antiquo. : 10) Item: si aliqna potentia extrinseca ad in­uadendum regnum nostrum venerit, aut aliqua pars, vel provincia Piegni ab obedienlia regia, vel potentia et Regni se abstraxerit, aut alienare ali­quo modo voluerit, Nobiles regni nostri, et Sa­xones Transiluani, praedia tenentes, et more No­bilium segerentes, nobis aclstare, et adiuuare nos tenebuntur. 11) Sed si ad occupandum regnum extrinse­cum procedere vellemus, nonnisi pecunia , a Ma­iestate nostra erogata, procedere teneantur. 12) IIoc etiam expresso: quod Nobiles regni nostri, et praedicti Saxones Regni Transiluaniae, cum nullo Baronum nostrdrum, coacti vel inuiti, super factis et negotiis Kegni nostri intrinsecis vel extrinsecis, absque nobis, sine pecunia, ire te­neantur. 15) Item nullam collectam, vel acones, aut descensus super ipsos Nobiles et Saxones praeno­tatos, ac populos eoruflldem, recipi faciemus. Nec etiam occasione lucri Camerae nostrae, vel aliqua alia ratione, exigi volumus ab iisdem. 14) Et si monetam nostram in regno nostro currere facere volueriinus"; de qualibet prouincia

Next

/
Oldalképek
Tartalom