Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

meriae, Comaniae, Bulgariaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus, praesentes litteras inspecturis, salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum notitiam, harum serie volumus peruenire: Quod cum Anno Domini Millesimo - ~ - e, et consen­su venerabilium Patrum, Archiepiscoporum, Epi­scoporum, Baronum, Procerum, et omnium No­bilium Regni nostri, apud AJbam, in loco nostro cathedrali, annuente Domino, fuissetnus coronati, et in Regni gubernaculum successissemus iure et Ordine geniturae, habita congregatione gene­rali, in vo - - Nobilium Regni nostri, a Sanctis Progenitoribus nostris data, et concessa, quae in articulis exprimuntur infra scriptis, inuiolabiliter firma fide promisimus obseruare. Articulus 1) Primum videlicet: quod omnia iura Ecclesiarum, in Possessionibus, Foris , Tri­butis, et aliis , quae Ecclesiis, a Sanctis, vel aliis regibus, Progenitoribus nostris, siue aliis lnco­lis regni nostri data sunt, et concessa, conserua­mus. Et omnia integraliter restituemus ab Eccle­siis occupata. A. Item: quod nullum Comitatum Regni Noslri Ecclesiis, vel earum Praelatis, Baronibus , vel Nobilibus alicui, vel aliquibus, in perpetuum conferemus. Imitantes in hoc Sanctorum Progeni­torum, Begum illustr:um Hungariae, vestigia, pro modulo, et pro posse. 3) Promittimus etiam, quod dignitates, ceu Comitatus regni noslri, seu castra, aduenis, vel hospitibus, aut paganis, vel ignobilibus, et his, qui in regno nostro nocumenta frequenter inlule­runt, nullatenus conferemus, nec consiliis nostris interesse permittemus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom