Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
rno V. Vol. III. p. 483. sed ieiunum nimis, et Yltiosa Kubriea prouisum. CCCLXXXVI. A. Ch. 1289. Cir. Simon de Keza Chronicon suum de Ge~ stis Hungarorum Regi Ladislao dicat. Inuictissiino et potentissimo Domino Ladislao III. Gloriossimo llegi Hungariae M. Simon de Keza, fidelis Clericus eius ad illum adspirare, cuius pulchritudinem miratur sol et luna ! Cum vestro cordi affectuose adiaceret Hungarorum gesta cognoscere, et id mihi veraciter constitisset, nationis eiusdem historias, quae diuersis scartabellis per Italiam, Franciam et Germaniam sparsae sunt et diffusae, involumen vnumredigi prOcuraui; non imitatus Orosium, qui fauore Ottonis Caesaris, cui Hungari in diuersis suis praeliis confusiones plures intulerant, multa in libellis suis apocrypha confingens, ex Daemonibus incubis Hungaros asseruit generatos. Scripsit enim, quod Filimer magni Aldarici Regis Gotthorum fdius, dum fines Scithiae armis impeteret, mulieres, quae etiam nomineBaltramae nominantur, plures secum in exercitu suo dicitur deduxisse, quae, dum essent militibus infestissimae, retrahentes plurimos per blanditias a negotio militari^ consilium Begis ipsas fertur de consorlio exercitus eapropter expulisse: quae quidem peruagantes per deserta littora paludis Moeotidis tandem descenderunt, ibique diutius, dum mansissent priuatae solatio maritali, incubi daemones ad ipsas venientes, concubuisse cum ipsis iuxta dictum Orosium referuntur; ex qua quidem coniunctione dixit Hungaros oriundos. Sed vt eius assertio palam fiat falsissima, primo per textum comprobatur Euangelicum: quod spiritus carnem