Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
et ossa non habent, et quod est de carne caro est, quod dutem de spiritu, spiritus est. Contra ium quoque naturis rerum dixisse iudicatur , et penitus aduersatur veritati, vt Spiritus generare possint, quibus non sunt concessa naturalia instrumenta, quae virtutem ac officium dare possint generandi, valentes perficere veram formam Embrionis. Quocirca patet, sicut mundi nationes, alias de Viro et Faemina Hungaros originem assumsisse. In eo etiam idem satis est transgressus veritatem, vbi solos sinistros praeliorum euentus videtur meminisse, ipsorum Hungarorum felices praeterisse silentio perhibetur; quod odii manifesti materiam portendit eiiidenter. Volens itaque veritatem imitari, sic inprosperos, vt felices interseram: scripturus quoque ortum praefatae nationis, vbi et habitauerint, quot etiam Regiia occupauerint, et quoties immutauerint sua loca. IIlius tamen adiutorio et gratia ministrante, qui rerum omnium, quae sub lunari circulo esse habent, et vltra vita quoque fruuntur. Creatione habita est Deus Opifex; Creator idem ac Redemtor, cui sit honor et gloria in saecula sempiterna. Alexii Horanji Editio Chronici Simonis de Keza P aS- 19. , • \ CCCLXXXVII. A. Ch. 1289. Elisabeth R. H. Comiti Mauritio , officiali A. Episcopi Strigon. ob fidelia seruitia sibl , dum captiua ibi detenta fuerat , exhibita, terram tauernicorum suorum Ohus , in comitatu Zalad. confert. Elisabeth, Dei gratia, regina Hungariae, vniuersis Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Rata sunt