Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
batis Monasterii de Beel, Nicolai Comitis de Bewd, Comitis Bartliolomaei de Iaar, Comitis Andreae de Sanly, et Comitis Tliomae ab vna parte, Lucae Galli, et Ioannis acGeorgii de Bedegev ab altera commisit arbitranclum ; quorum arbitrium nos vna cum praefato Demetrio Bano, et de consensu partium ratum et gratum habentes ratione triplici, primo quia constitit nobis, quod idem Lauren tius meditalione odii, vt supra scriptum est, propter fidelitatem et multimoda seruitia, quae praedecessoribus nostris, et nobis inultipliciter et fideliter exhibuerat, mortem incurrit inopinabilem: secundo, quie fratres sui ac filii fratrum suorum et specialiter Paulus, filius supradicti Simeonis, cum fratribns suis sedula exhibuerunt monasterio nostro seruitia: tertio, quia idem Paulus tempore a Congregationis nobilitatis, cum nos ad Capitulum generalepraesidere debuissemus, nobis vnumequum polifredum, valentem decern marcas dono contulisset assignando; inserimus eliam, quia tunc temporis praecipua causa, monasterium nostrum concernens, 11011 poterat sustinere expensas similiter et aerumpnas. Pro tantis et talibus rationibus praenotatis iuxta arbitrium praelaxatum, et pacis indissolubilem firmitatem, Simeoni etlwanka, nec non filiis Laurentii iam defuncti, vna cum Iacobo etPaulo nominato, et ceteris fratribns ipsorum filiis Simeonis, hanc gratiam duximus faciendam : quod sequestrantes eos a consortio populorum et debito seruitio de Twel, ad collegium et communitatem, nec non libertatem aliorum Iobbagionum monasterii nostri transtulimus collocando, vt cum eisdem nobis consueta seruitia iuxta consuetudinem Begni in filios filiorum suorum teneantur impen-