Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
dere; quamdam vero particulam terrae de eadem Twel segregauimus cum terris arabilibus trecenta iugera continentem, consentientibus ipsis populis de Twel et aliis commetaneis, simul et terram, quae protenditur versus magnam Twel, quam prius possederunt, cum omnibus vtilitatibus pariter et foeneto contulimus eisdem, et per eos suis haeredibus, liaeredumque suorum successoribus perpetua stabiJitate possidendam; Iioc tamen addito, quod si quicunque processu temporum , ratione ]>raefatae terrae Simeonem et Iwankam praedictos, aut haeredes eorum, siue haeredum suorum successores impetere niterentur, nos et nostri successores, propriis personis et propriis expensis ipsos tenebimur expedire; caeterum si moti fuerint eandem terram vendendi, haljebunt faculta- * tem, cui voluerint, si tamen Ecclesia nostra emere eam non valeret ab eisdem. Cuius prima meta incipit aJj oriente, per vnam vallem, quae vocatur Euzberucli, deinde vadit ad tres metas terreas versus meridiem, et separatur a terra Monasterii nostri, quae A^ocatur minor Tw - - deinde tendit ad plagam occidentalem , vbi est commetaneus Selke fiJius Ioannis, inde vero tendit ad partem septemtrionalem et distinquitur a terra de Bedegey, et sic terminatur. Vt autem totalis nostra donatio et ordinatio e consensu omniuin Iobbagionuin Ecelesiae nostrae et commetaneorum et vicinorum voluntate - suceessu temporis per quempiam non possit violari, aut reuocari, sed" robur perpetuum optinere , praesanles litteras sigilJi nostri communis munimine concessiinus roljoratas Datum anno Domini MCCLXXXVII. Venerabilipus Sarcio ( forle Farcasio ), Theodoro , Nicolao,