Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

omnia, quae dieta sunt, effectui mancipare, et et­iam in animabus eorum iurauerunt, dare opem, et operam, pro posse, quod praedictum matri­monium legitime consumetur, et ad quorum eui­dentiam, maioremque stabilitatem , praedictus D. Albertus Comes, et dictus Dominus Albertinus Mauroceno , vice, nomine, et loco praedicti Do­mini Ducis, fecerunt praesens Instrumentum sigil­lorum suorum pendentium munimine roborari; et huius tenoris Instrumenta duo sunt, quorum par­tium praedictarum quaelibet habet vnum, confe­cta per me, subscriptum per Ottolinum de Iusti­nopoli, notarium et confecta per me, Marcum Siboto, infrascriptum Notarium. Ego Marcus Siboto, Imperiali auctoritate no­tarius, et Ducalis aulae Yenet. scriba praedictis omnibus interfui, et rogatus scripsi, ac meo signo solito roboraui. Ego Ottolinus Iustinopolit. imperiali auctori­tate not. hiis interfui, ei rogatus scribere, me subscripsi. Gerberti Cod. Epist. Rudolphi I. pag. 218. Numero XIII. Sponsalia haec in effectum haud abiuisse constat es. eo, tjuod ex. aliis monumentis certuin sit priinam Andreae Coniugem fuisse Fenennam CCCLX^IX. A. Ck. 1287. Ladislaus R. H. castrenses de Poson, qui de castro eodem reuindicato generose meruerant, cum terris suis in coetum Nubilium sub vexillo regio mi~ litantium transfert. Ladislaus, Dei gratia, Hungarie, Dalmatie, Choroatie, Kame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Kex. Omnibus Christi fide­libus, presens scriptum inspecturis salutem in sa­Tom. VII. Vol. II. 8

Next

/
Oldalképek
Tartalom