Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)
lutis largitore. Licet regia Maiestas cunctos debet e suis hominibus releuare; illos tamen fauore tenetur amplecti potiore, qui suorum seruitiorum et fidelitatum meritis corone regie specialius scruierunt; vt ex hoc honor regius augmentetur, etnumerus bellatorum augeatur. Proinde ad vniuersorum notitiam tenore presentium volumus peruenire: Quod quia Paulus , filius Bolclia, de villa castri Posonien. Zaaz vocata oriundus, Laurentius, fiiius Buhte de Leeg, Probus filius Bjtk de Hudus, similiter Castrenses eiusdem castri, seruientes Comitis Ioannis filii Buge , multa noJjis oJjsequia gratiosa et meritoria seruitia, in recuperatione castri Poson — per Nicolaum Palatinum , fiiium Henrici Bani, occupatum vioienter contra nostram detinebatur Maiestatem, non sine parua cede suorum cognatorum, et amissione bonorum suoruin sunt perpessi, noJjis et corone regie summa fidelitale impenderunt; nos volentes eis aliquali remunerationis antidoto occurrere regio cum fauore, eumdem Paulum, Iacobum, Petrum, et Pousam fratres suos, Ioannem fiiium Martini, et Dominicum filium Symonis de eadem vilia Zaaz, item Laurentium praedictum, Cosmam, Cazimirum, et Buhte, fratres suos, Stephanum filium Bodani, et Yioch filium Yrbani de predicta villa Leeg, item Uroch filium Yojth praedictum, Andream, filium Mathe, et Paulum fratres suos; item Benkew, filium Beke, Chyguez filium Salomonis et Cosmam filium Batha de Eadern villa Hudus, de pristina eorum conditione eximentes simul cum ipsorum terris haereditarys a potestate ac iurisdictione Comitum Posoniensium exeinptos penilus et exeeptos in numerum, coetum et consor-