Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)
liactenus aliquis non percepil, siue de vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos, a seculo fugientes, ad conuersionem reci])ere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Proliibemus insuper, vt nulli fratrum vestrorum post factain in monasterio vestro professionetn, fas sit, sine Abbatis licentia, arctioris religionis obtentu, de eodem loco discedere; discedentem vero absque communi litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis ianuis, excominunicatis et interdictis exclusis , non pulsatis campanis, submissa voce, Diuina ollicia celebrare; dummodo causam non dederitis interdicto. Chrisma vero, oleum sacrum, consecrationes Altarium , seu Basilicarum; ordinationes clericorum , qui ad ordines fuerint promouendi, a Diaecesano suscipietis Episcopo, si quidem Catliolicus fuerit, et gratiam et communionem sacro sanctae Romanae sedis habuerit, et vobis voluerit sine prauitate aliqua exhibere. Prohibemus insuper, vt infra lines Parochiae vestrae, si eam habetis, nullus sine assensu Diaecesani Episcopi et vestro capellam seu oratorium de nouo constituere audeat; saluis priuilegiis Romanorum Pontificum. Ad haec nouas indebitas exactiones ab Archiepiscopis, Episcopis, ArchiDiaconis, seu Decanis , aliisque omnibus ecclesiasticis et secularibus Personis a vobis omnino fieri prohibemus. Sepulturam quoque illius loci, liberam esse decernimus, vt eorum deuotioni, et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberauerint, nisi forte excominunicati et interdicti sint.