Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

aut etiam publice vsurarii, nullus obsistat; salua tamen iustitia illarum ecclesiarum, a quibus mor­tuorum corpora assumuntur. Decimas praeterea et possessiones ad ius ecclesiarum vestrarum spectan­tes, quae a laicis detinentur, redimendi et legitime liberandi de manibus eorum, et ad Ecclesias, ad quas pertinent, reuocandi libera sit vobis de no­stra auctoritate facultas. Obeunte vero te, nunc eiusdem loci Abbate, vel tuorum quolibet succes­sorum, nullus ibidem qualibet subreptionis astu­tia , seu violentia praeponetur; nisi quem Fratres consensu, vel Fratrum maior pars, consilii sanio­ris, secundum Deum, ac Beati Benedicti regulam prouiderint eligendum. Paci quoque et tranquil­litati vestrae paterna in posterum sollicitudine pro­uidere volentes, auctoritate apostolica proliibemus, vt infra clausuras locorum, aut grangiarum Ve­strarum, nullus rapinam, seu furtum facere; ignem apponere; sanguinem fundere; liominem temere capere, vel interficere, seu violentiam audeat ex­ercere. Praeterea omnes libertates, et immunita­tes a Praedecessoribus nostrisRomanis Pontificibus, monasterio vestro concessas; nec non libertates et exemtiones secularium exactionum a Piegibus et Principibus , vel aliis Christi fidelibus rationabili­ter vobis indultas, auctoritate apostolica confirma­mus , et praesentis scripti priuilegio communimus. Decernimus ergo, vt nulli omnino. hominum li­ceat praefatum monasterium temere perturbare , aut eius possessiones aufferre, vel ablatas retinere, minuere, vel quibuslibet vexationibus latigare; sed omnia integra conseruentur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, vsi­bus omnimodis profulura; salua sedis apostolicae

Next

/
Oldalképek
Tartalom