Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

tl e C a 1 i d is aquis nostris dedimus litteris in mah datis, vt hominem suum mitterent fidelem pro testi-» monioj coram quo Fabianus, filius Tywan, homo noster, praesentibus commetaneis et vicinis reambu­iaret, ipsas per veteres metas et antiquas, et statu­eret ipsi Magistro Akus, si non fieret contradictio; contradictores vero^ si qui fierent, ad nostram cita­ret praesentiam ad terminum conuenientem. Qui vero Conuentus et Cruciferi sanctae Trinitatis no­bis rescripserunt in haec verba: Excellentissimo Domino suo Andre.ie, Dei gracia, illustri regi Hungariae, frater Iacobus, prior, et Conuentus Cruciferorum Ecclesiae Sanctae Trinitatis de Cali­dis aquis, incrementum et orationes in Domino consuetas et deuotas. Nouerit Celsitudo Vestra, quod litteras vestras receperimus in haec verba: Andreas, Dei gracia, Rex Hungariae, fidelibus suis Cruciferis de calidis aquis, salutem et graci­am. Magister Akus, filius Michaelis quasdam ler­ras vacuas et habitatoribus destitutas, Feyreg­liaz, et Heen vocatas, a nobis sibi dari poslula­uit, verUm quia de qualitate et quantitate dicta­rum terrarum nobis veritas non constat, fidelitati vestrae praecipiendo mandamus, quod mittatis ho­minem vestrum idoneum pro testimonio, coram quo Fabianus, filius Tywan, homo noster, prae­sentibus commetaneis et vicinis reambulet terras memoratas, eciam veteres metas et anliquas, et statuat eidem, si non fieret contradictio, contradi­ctores vero, si qui forent, ad nostram citet prae­sentiam ad terminum compelentem; et post hoc diem citationis et terminum assignatum et nomina contradictorum cum facti serie nobis fideliter re­6cribatis. Datum Budae in Dominica Esto mihi,

Next

/
Oldalképek
Tartalom