Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

Nos igitur vestrum praeceptuin et mandatum exe­quentes reuerenter, vt tenemur, misimus homi­nem idoneum, Paulum Consocium nostrum, cum eodem Fabyano, homine vestro, pro testimonio ad praemissa exequenda ; qui postmodum ad nos reuersi dixerunt nobis concorditer in hunc modum: quod ipsas terras, videlicet Fejreghaz et Ileen vocatas, iuxta Crysium, in quibus terris tres ec­clesiae, scilicet: in Ileen in honorem Sancti Ni­colai. et ecclesia beati Andree Apostoli, in me­dio ipsarum terrarum Heen et Feyreghaz vocata­rum, et idem Feyregliaz consistunt, conuocatis commetaneis, et vicinis terrariun praedictarum, inter quos Nicolaus, filius Petri, pro omnibus praesencialiter astitisset, reambulassent homo ve­ster et noster ipsas terras, per veteres metas et antiquas; et statuissent cum omnibus vtilitatibus et ecclesiis praedictis eidem Magistro Akus , nul­lo penitus contradictore apparente, asserentes vi­cini terrarum praedictarum: quod saepe dictae terrae ad collacionem Domini regis pertinerent: Datum quinta feria post Dominicam Inuocauit. — Nos itaque attendentes fidelitates et seruitiorum merita ipsius Magistri Akus, quae et quas in di­uersis regni nostri expedicionibus exhibuit, vt fl­deliter, sic deuote: quae per Barones nostros no­bis sunt relata, considerantes si quidem ipsius gra­ta obsequia, et acceptabiles famulatus, quibus co­ram Maiestatis nostrae oculis meruit multipliciter commendari, praedictas terras Feyreghaz et Heen vocatas, simul cum ecclesiis fundatis in eisdem, \t praehabitum est, prout ad nostram dignoscuntur collationem pertinere, ipsi Magistro Akus et suis haeredibus , haeredumque suorurn succesoribus de­Tom. VI. Vol. I. 6

Next

/
Oldalképek
Tartalom