Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)
chialiura Sacerdotum, praeler viros cathedralis Ecclesiae percipere debeat prouentus magistrales. Cum alia de consuetudine et modo solutionis alio, Sacerdotes ciuitatis Strigonien. quam rurales magistris suis respondere teneanlur. ISam in nullo, videlicet cathedratico, nec dcscensu , nec aliquibus exactionibus Archidiacono suo cathedrali, praeter obedientiarn, et adstare iudicio, sunt subiecti ; sed solum magistris suis, in ecclesia cathedrali constitutis, certis debitis et prouentibus , limitalis tenentur deseruire temporibus, seu terminis ad hoc depulatis, prout haec omnia et singula praemissorum protestatus exstitit Magister Salomon antedictus. Nos vero super huiusmodi protestatione eiusdem Magistri Salomonis, et petitione ipsius praesentes litteras nostras in testimonium et cautelam praemissorum fecimus sibi dari. Datum in festo Decollationis Sancti Iohannis Baptistae. Anno Domini Millesimo, ducentesimo, nonagesimo VI. Ex authentico. Locus sigilli ab extra expressi. » yt. C/i. 1296. Capitulum Agriense de concambio terrarum inter familias Tarczaianam , ac Kec/iianarri facto , te stimonium perhibet. Omnibus Christi fidelibus — — Capituluin Ecclesiae Agriensis salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire , quod Kokos et loannes, filius Rycolphi de Scepes ex vna parte; Dethbor, Simon , Herborth, et Langeus , filii Detrici de Keech, ex altera, coram nobis personaliter constituti, dixerunt: quod in quibusdam p jssessionibus ipsoriim 3 de beneplacito partium tale inter se fecis-