Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)
sent concambium; quod iidem filii Rykolphi quamdam possessionem , Gybart vocatam in comitatu noui castri existentem , titulo emptionis ad ipsos deuolutam , aliis fratribus ipsorum in nullo atlinentem, cum vniuersis vtilitalibus et pertinentiis suis, sub eisdem veris metis et antiquis, quibus dictus pater eorum et ipsi possederunt, per concambium dedissent et tradidissent praedictis filiis Detrici et heredibus eorumdein , perpetuo possidendam et habendam. In cuius concambium iidem filii Detrici duas possessiones ipsorum, emtitiam et liereditariam Tarkw et Yeresalma vocatas , circa indagines in Comitatu de Sarus existentes, saluis iuribus et portionibus aliorum fratrum suorum in eisdem possessionibus habitis , similiter cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis earumdem, metis infrascriptis , ab aliis terris separatas dedissent et tradidissent dictis filiis Rycolphi, et suis heredibus, iure perpetuo et irreuocabiliter possidendas et habendas. Et quia possessiones ipsorum filiorum Detrici antedictae meliores et vtiliores existerent dicta possessione Gybarth ; iidem filii Rykolphi ipsis filiis Detrici supra addidissent LX. marcas fini argenli; quas praedicti filii Detrici confessi sunt se ad plenum recepisse ab eisdem. Et Detk, frater ipsorum filiorum Detrici, pro se et pro Stephano , filio Dethbor , fratris sui, itern Stephk, fiiius Mohol, et Andreas, filius Bodun , consanguinei et commetanei similiter ipsorum filiorum Detrici, coram nobis personaliler constituti, huic concambio plenum consensum praebuerunt et assensum. Insuper obligarunt se partes , et heredes suos, ab omnibus , ratione dictarum possessionum, per concambium sibi traditarum, moTom. VI. Vol. II. 4