Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

Yerum antequam quod reliquum est exsequamur , studiosi lectores, quibus lioc nostrum qualecunque specimen de­uotum esse cupimus, Ioannis Mabillonii, Diplomaticorum facile Principis, fere ver­bis (in praef.) exorandi mihi sunt: ,,Di­cta a me eodem, quo scripta sunt animo accipiant, nec in sequiorem rapiant par­tem; sed bona fide, aequa lance , salua cuiusuis iniuria, benigne interpretentur, iis sane conditionibus, quas hic appone­re visum est: 1.) Magna prudentia, eruditione, ac moderatione summa opus esse, vt vete­ra instrumenta legitime examinentur, nec cuiusuis illotis manibus id tentan­dum. IIuc non diligentia modo et aequi­tas requiruntur, verum etiam maturum iudicium, quod non magis arte, vti Quintilianus ait lib. de orat. lib. VL cap. 6. traditur, quam gustus et o d o r. 2.) Semper iudicandum in partem fa­uorabilem, vbi res longa possessione fir­mata est; vt leges ciuiles ac canonicae praecipiunt.

Next

/
Oldalképek
Tartalom