Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

de commissis. Et quod de cetero vastu9, supplica» tiones, latrocinia , et occupationes, seu varia no­cumenta cessent omnino. Et quicunque regalia et reginalia indebite occupata; possessiones etiam ec­clesiarum et Nobilium, fora, tributa hactenus in­debite detenta non restituerint , et infra spatium trium mensium , a die congregationis compulando­rum, dimittere non curauerint; aut si qui de no­uo ad spoliandum et occupandum possessiones re­gales et reginales Ecclesiarum et Nobilium conlra haec statuta surrexerint, sententiam excommunica­tionis, quam contra iniustos ex nimc auctoritale praesentium proferimus, incurrant ipso facto; a qua absolui non valeant, nisi apud Archiepiscopum Colocensem , omnium Episcoporum nichilominus consensu et assensu interueniente et praehabita satisfactione competenti, Domini Regis cedunt iu­dicio poena debita puniendi; possessionibus tamen ipso facto priuati , deducta repensione dampnorum per tales illatorum et queis intulerunt assignat. vel adiudicat. Ceterae possessionum partes in manus regias deuoluantur; ita quod lieredes earumdem propter excessus parentum, legitima parte heredi-* tatis nudati, inter Nobiles non debeant computari j atque ab actibus Nobilium atque ab aditu — — eorumdem exclusi maneant, ab omnibus actibus legitimis alieni. Si qui vero ex istis — — insur­gerent, quos Dominus nosterRexHungariae inuo­cata,et congregata regni sui (potentia) deprimere non posset, et poenis supradictis adducere, licitum illi sit dare auxilium , aliunde implorare, per quod conuinci possit 'feritas delinquen. Et si idem Do­minus noster Rex liuiusmodi delinquen. persequi non curaret, et poenis supradictis, negligentcr pu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom