Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

nire admilteret , denunciando omni priuilegio, si quod habet de eo, quod excommunicari non pos­sit, per Dominum Archiepiscopum Colocensem, omni Praelatorum consilio attendente, prout ad hoc Dominus rex se per litteras suas speciales obli­gauit , a Romana sede capella eius interdicatur. Barones etiam et alii Nobiles, qui se huiusmodi damnatis et dampnatione dignis adiunxerint, simili subiaceant vltioni. Et quia crescentibus excessibus crescere debet et poena, pro eo Episcopi Dioece­sani, in quorum Dioecesibus factum hoc a Deo et praesenti statu damnatum , attemptatum fuerit, in ecclesiis, et populis taliter dampnandorum in­terdictum ponant, et positum tamdiu faciant ob­seruare, donec haec praemissa operatione Domini regis accedente, finem capiant congruentem. Item munitiones et caslella de nouo absque licentia Do­mini regis, vel quae fuerint tales, de quibus de­trimenta inferuntur, vel in posterum inferri prae­sumerentur , aut etiam quibus ipsae possessiones non sufficiunt , minores etiam super ecclesias et monasteria factas, sine dilectione omni deleantur: quae si destructa non fuerint , detentores earum­dem munitionum sententiam excommunicationis ex nunc latam (incurrant); et nichilominus per Do­minum regem, vbi idem processerit in Regno, vel per Palatinum huiusmodi munitiones delean­tur ; terrae siquidem, vbi tales munitiones per Dominum regem, vel Palatinum repertae fuerint, per quos dictae munitiones constructae fuerunt, in ius regium deuoluantur, nulla redemptione vel commutatione recepta ; si vero fuerint aliorum, veris et propriis dominis restituantur. Item statui­mus, quod vsque ad tres menses, a die praesentis

Next

/
Oldalképek
Tartalom