Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

non cancellatas, non in aliqua sui parte vitiatas, ratas habentes et acceptas, de verbo ad verbum presentibus inseri faciendo, auctoritate presencium confirmamus, dupplicis sigilli nostri munimine ro­borando. Datum per manus Venerabilis Patris An­tony, dei gratia, Episcopi Clianadiensis, aulae no­strae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. An­no Domini MCCXCVIIJ. V. kalendas Iunii. Re­ni autem nostri anno octauo." membrana orig. Excelsae Camerae. Coll. Diplom. Szechenyi. Tom. III. nro 26. Heuenesi Tom. 00. nro LIII. p. 182. A. Ch. 1298. ldem Andreas piscationem in medietate Da­nubii a hospitibus de Maros ademlam, Praepositurae Demesiensi restituit. Andreas, Dei gratia, Rex Hungariae, memo­riae commendanles significamus, quibus expedit vniuersis, praesentium per tenorem: Quod licet nos medietatem Danubii, quantum extendit cur­sus metarum aquae Danubii, Ecclesiae S. Margare­thae Virginis Demesiensis ab insula Leostachii vs­que ad Ipultu, a parte hospitum nostrorum de Morus, eisdem hospitibus nostris de Morus con­tulimus ; tamen quia constitit nobis per priuilegium Domini Andreae Regis Hungariae, aui nostri cha­rissimi, clarae memoriae, totum Danubium cum piscatione husonumet piscium, quantum a praedi­cta insula Leustachii vsque ad Ipultu distenditur, esse et fuisse Ecclesiae et Capituli Demesiensis , totum fluuium Danubii, iuxta continentiam priui­legii eiusdem Domini Regis Andreae, simul cum piscationibus husonuin , qui vulgariter Tanya di­citur, et piscium, eidem Ecclesiae, et Praeposito

Next

/
Oldalképek
Tartalom