Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)
ac Capitulo Demesiensi, restituendam duximus et reddendam , pleno iure, sicut ipsorum fuerat ab antiquo; reuocantes authoritate praesentium litteras seu munimenta, ipsis hospitibus de Morus super ipsa piscatione et medietate Danubii per nos concessa. Ipsis hospitibus de Morus super praemissis de cetero perpetuum silentium imponentes. Datum Budae in festo Assumtionis gloriosae. Anno Domini MCCXCVIII. E Coll. Dipl. Heuenesi Tom. LXXIX. seu ZZ. pag. 3it-2. A. C/i. 1298. Idem Andi-eas terram Suslan Comiti Si/neoni , Simeonis fdio confert. Nos Andreas, Dei gracia , Rex Ilungarie, memorie commendantes , tenore presencium significamus, quibus expedit Vniuersis : Quod Comes Symon , filius Symonis, fidelis noster; ad nostram accedens presenciam, quamdam terram, Mathey \idelicet, sine herede decedentis, Suslan nuncupatam , quondam castrum, nostrae collationi perlinentem, pro suis fidelitalibus et seruiciis, a nobis sibi dari postularunt: verum quia nostrae Excellenciae non constabat, vtrum praedicta terra pertineat nostre collacioni nec ne; fidelibus nostris, Capitulo Iauriensi , dedimus in mandatis, vt ipsorum mitterent ydoneum testimonium, coram quo Perlym, homo noster , reambulet predictam terram, praesentibus commetaneis et vicinis, et statueret eidein Comiti Symoni possidendam ; si non fieret contradictum ; contradictoribus contra eundem Symonem, ad nostram presenciam euocatis, et post hec seriem ipsius nego-