Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

Cln 1291. Nicolaus PP. IV. Jibttlum quoque Auslriat Ducem, de iuribus sedis Romanae in Hungariam edocet» Nicolaus — dilecto filio , nobili viro, Alber­to, Duci Austriae, salutem, et apostolicam bene­dictionem. Carissimus in Christo filitis noster R. Rex Romanorum, illustris Pater tuus, nuper no­bis per suas litteras intimauit, quod post obitum quondam Ladislai regis Vngariae tibi et haeredi­bus tuis de consilio et assensu Principum, Baro­num, Nobilium, Procerum regni tui in feudum reqnum Vnqariae duxerat .concedendum. Licet — o t igitur fili ! nostrae intentionis non sit, iure , si quod til)i in regno ipso competit, derogare; igno­rare tamen te nolumus, quod dictum regnum, ad romanam Ecclesiam , matrem tuam (vt supra, mutatis mutandis vsque: , ipsius Ecclesiae specia­lem (ilium et deuotum). Sic ergo super hoc pre­cibus nostris obtemperes, sic nostrae instantiae aquiescas; vt deuotionem luatn dignis exiude in Domino laudibus commendemus. Datum vt supra. Dobner p. 372. Katona Tom. VI. p. 1052. A. Ch. 1291. Decani cuiusdam ad Episcopum Ratisbonen­sem de Hungaria inter Ducem Austriae, ac regent Bohemiae partienda litterae. Opinabilia noua per Patriam susurrantur , quod videlicet Rex Romanorum regnum Hunga­riae illustribus Principibus , regi Bohemiae, ac Duci Austriae feodaliter contulerit pro diuiso, sic vt meatus Danubii limes esse debeat regionum. Quod si ita est; Dominis Ducibus Bauariae prae­iudicare videtur, qui acl dignitatem iilius coronae fuerant, tanquam nepotes, iure proximitatis, fi­liis cessantihus, vt creditur admittendi. "

Next

/
Oldalképek
Tartalom