Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)
A. Ch. 1291. Idem Nicolaus hudolfum Imp. ab inuaderldo regno Ilurtgariae auocare studet. Nicolaus Episcopus , Seruus Seruorum Dei, carissimo in Christo filio R. Romanorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem. Litteras regias, ttostro nuper apostolatui praesentatas, benignitate recepimus consueta, quarum serie diligenter perpendimus, quod post obitum quondam Ladislai , Regis Vngariae , tu certa consideratione inductus, quod eaedem litterae exprimebant, dilecto filio , nobili viro , Alberto Duci Austriae, nato tuo , et eius haeredibus, de consilio et assensu Principum, Baronum, Nobilium et Procerum regni tui, in feudum regnum Hungariae concessisti. QuUm autem regnum praefatum ad Romanam ecclesiam ex caussa multiplici pertinere noscatur : Celsitudini Regiae per ven. fratrem nostrum Iohannem , Aesinum Episcopum super huiusmodi negocio respondemus. Datum apud Vrbem Veterem V. Kal. Ian^ pontificatus nostri anno III. Apud Dobner Monum. Tom. II. p. 371. Katona Torn> VI. p. 1050. iTum ex anno Pontificatus, cum etiam e litteris subsequis annus dati corrigendus videtur in V. kal. Febr. A. Ch. 1291. Ideni Nicolaus Hudolfum Imp. ne mrct sedi Apostalicae irl Ilungariam competentia inuadat, tnonef. Eidem Regi. Litteras regias etc. vt supra vsque: concessisti. Licet igitur fili carissime intentionis nostrae non sit iuri, si quod tibi in regno ipso competit, derogare: nolumus tamen ignorare Celsitudinem Regiam , quod praedictum Regnum ad Romanam Ecclesiam, matrem tuam, ab antiquo etiam dinoscitur pertinere; propter quod cir-